- CANONOR
- CANONORurbs Indiae pulcherrimarum rerum praestantiâ celeberrima, ibi Lusitaniae Rex munitissimam habet arcem. Urbis Rex idola colit cum subditis, qui solem, Lunam, vaccasque adorant. Portum urbs habet, fed immania sunt eius vectigalia. Ager est aromatum, maxime vero gingiberis feracissimus. Osorius, Hist. Ind. Vide Cananorium.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.